MULTITIA vel MULTICIA

MULTITIA vel MULTICIA
MULTITIA, vel MULTICIA
vestis Muliebris: Cuius meminit Iuvenal. Sat. 11. v. 186.
Humida suspectis referens Multitia ruges.
Quam vis enim Multitiarum virilium quoque mentionem Vopisc. in Aurelian. c. 12. faciat, tamen quia addit, Virilium, denotat proprie Multitia muliebria vestimenta fuisse, et secutis temporibus a Viris usurpata, ut et vestes holosericae. Vocis originem quod attinet, factetur eam seignorare Ferrarius. Nam quod alii, quasi Multicilia dicunt, et polymita intelligunt, praeter verbi novitatem, apud Iuvenal. sermo est de toga, quam albam fuisse constat, non filorum varietate intextam. Qui autem Multicia, a multum iciendo deducunt, quasi vestimenta multum icta et percussa, praeter idem novitatis vitium, potius rei ipsi contrarium inducere videntur. Vestes etenim multum ictae, et bene textoris pectine percussae, densiores sunt minusque pellucent: Cum Multitia contra Poeta vocet vestem sericam, seu bombycinam, quae adeo tenuis, ut transluceret, hominesque non absconderet, sed nudaret. De Cretico enim ibi sermo est, qui togam sericam et quidem muliebrem, praeter sexûs sui decorum, gerebat, ut verba illa ostendunt:
Acer et indomitus liberatisque Magister,
Cretice, pelluces.
Vide Octav. Ferrar. de Re Vestiaria l. 1. c. 20. et supra in Multicia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • MULTICIA Synthesis — apud Tertullian. de Pallio, est serica synthesis, et nimia subteminum tenuitate, ut loquitur Ammianus, perflabilis. Quod enim Multicias tunicas nonnulli apud Vopisc. in Aureliano c. 12. ab subsericis distinguunt et πολυμίτους interpretantur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”